

Prophetia Jeremiae*
Caput 51: Versus 8
Subito cecidit.Significat consummationem mundi subito futuram, quae non per partes sed repente fiet, sicut Jericho corruens cito vel subito periit. Si autem veneris ad adventum Christi, et videris magnum ejus opus, quomodo subvertit omnia dogmata gentium, ut credentes de erroris jugo eximeret, videbis quia in passione ejus Babylon subito corruit et contrita est; videat quisque Babylonem in pectore suo corruisse. In cujus enim corde non cecidit, Christus ei nondum advenit: Babylon ruit, aedificatur Jerusalem civitas sancta Dei.Ululate.[HIER.]Quia nulla anima apud Deum insanabilis, consilium dat eis qui possunt, etc., usque ad sed quia noluit curari, satisfaciunt boni medici et dicunt: